Thesauros Literature Comedy Phormio

Phormio

Phormio Terence

Perde 1

[Textpart 1]
Amicus summus meus et popularis Geta 35
DAVUS
Heri ad me venit. Erat ei de ratiuncula
 
Iampridem apud me reliquum pauxillulum
 
Nummorum; id ut conficerem. Confeci: affero.
 
Nam herilem filium eius duxisse audio
 
Uxorem: ei, credo, munus hoc corraditur. 40
 
Quam inique comparatum est hi qui minus habent
 
Ut semiper aliquid addant divitioribus.
 
Quod ille unciatim vix de demenso suo,
 
Suum defrudans genium, comparsit miser,
 
Id illa universum abripiet, haud existimans 45
 
Quanto labore partum. Porro autem Geta
 
Ferietur alio munere, ubi hera pepererit;
 
Porro autem alio, ubi erit puero natalis dies;
 
Ubi initiabunt. Omne hoc mater auferet:
 
Puer causa erit mittendi. Sed videon Getam? 50
[Textpart 2]
Si quis me quaeret rufus—
DAVUS
Praesto est; desine.
GETA
Oh!
 
At ego obviam conabar tibi, Dave.
← Önceki bölüm Perde 1 · 1 / 14 Sonraki →

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme