Thesauros Literature Comedy Eunuchus

Eunuchus

Eunuchus Terence

Perde 5

[Textpart 4]
Me repperisse, quo modo adolescentulus 930
PARMENO
Meretricum ingenia et mores posset noscere;
 
Mature ut quum cognorit perpetuo oderit.
 
Quae dum foris sunt, nihil videtur mundius;
 
Nec magis compositum quicquam, nec magis elegans:
 
Quae, cum amatore suo quum coenant, liguriunt. 935
 
Harum videre illuviem, sordes, inopiam;
 
Quam inhonestae solae sint domi, atque avidae cibi;
 
Quo pacto ex iure hesterno panem atrum vorent;
 
Nosse omnia haec salus est adolescentulis.
PYTHIAS
Ego pol te pro istis dictis et factis, scelus, 940
 
Ulciscar, ut ne impune in nos illuseris.
 
Proh Deum fidem, facinus foedum! O infelicem adolescentulum!
 
O scelestum Parmenonem qui istum huc adduxit!
PARMENO
Quid est?
PYTHIAS
Miseret me: itaque ut ne viderem misera huc effigi foras
 
Quae futura exempla dicunt in eum indigna. 945
PARMENO
O Iupiter, 945
 
Quae illaec turba est? numnam ego perii? Adibo. Quid istuc Pythias?
 
Quid ais? in quem exempla fient?
← Önceki Perde 5 · 9 / 21 Sonraki →

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme