Thesauros Literature Comedy Eunuchus

Eunuchus

Eunuchus Terence

Perde 5

[Textpart 3]
Video; sed nihil promoves.
PYTHIAS
Iamne ostendisti signa nutrici?
CHREMES
Omnia.
PYTHIAS
Amabo quid ait? cognoscitne?
CHREMES
Ac memoriter.
PYTHIAS
Bene edepol narras; nam illi faveo virgini. 915
 
Ite intro: iamdudum hera vos exspectat domi.
 
Virum bonum eccum Parmenonem incedere
 
Video. Vide ut otiosus it si Dis placet.
 
Spero me habere qui hunc meo excruciem modo.
 
Ibo intro de cognitione ut certum sciam: 920
 
Post exibo atque hunc perterrebo sacrilegum.
[Textpart 4]
Reviso quidnam Chaerea hic rerum gerat.
PARMENO
Quod si astu rem tractavit, Di vestram fidem,
 
Quantam et quam veram laudem capiet Parmeno!
 
Nam ut mittam, quod ei amorem difficillimum et 925
 
Carissimum, ab meretrice avara virginem
 
Quam amabat eam confeci sine molestia,
 
Sine surtu, sine dispendio; tum hoc alterum,
 
Id vero est quod ego mihi puto palmarium
← Önceki Perde 5 · 8 / 21 Sonraki →

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme