Thesauros Literature Comedy Eunuchus

Eunuchus

Eunuchus Terence

Perde 5

[Textpart 2]
Civis modo haec sit.
THAIS
Paululum opperirier
 
Si vis, iam frater ipse hic aderit virginis: 890
 
Nutricem arcessitum it quae illam aluit parvulam.
 
In cognoscendo tute ipse aderis, Chaerea.
CHAEREA
Ego vero maneo.
THAIS
Vin interea, dum is venit,
 
Domi opperiamur potius quam hic ante ostium?
CHAEREA
Immo percupio. 895
PYTHIAS
Quam tu rem actura obsecro es? 895
THAIS
Nam quid ita?
PYTHIAS
Rogitas? hunc tu in aedes cogitas
 
Recipere posthac?
THAIS
Cur non?
PYTHIAS
Crede hoc meae fidei;
 
Dabit hic aliquam pugnam denuo.
THAIS
Au tace obsecro.
PYTHIAS
Parum perspexisse eius videre audaciam.
CHAEREA
Non faciam, Pythias. 900
PYTHIAS
Non pol credo, Chaerea, 900
← Önceki Perde 5 · 6 / 21 Sonraki →

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme