Thesauros Literature Comedy Eunuchus

Eunuchus

Eunuchus Terence

Perde 5

[Textpart 2]
Eho, paulum, impudens? 855
PYTHIAS
An paulum hoc esse tibi videtur, virginem
 
Vitiare civem?
CHAEREA
Conservam esse credidi.
PYTHIAS
Conservam? Vix me contineo quin involem in
 
Capillum. Monstrum etiam ultro derisum advenit.
THAIS
Abin hinc, insana? 860
PYTHIAS
Quid ita vero? debeam, 860
 
Credo, isti quicquam furcifero, si id fecerim;
 
Praesertim cium se servum fateatur tuum.
THAIS
Missa haec faciamus. Non te lignum, Chaerea,
 
Fecisti; nam etsi ego digna hac contumelia
 
Sum maxime, at tu indignius qui faceres tamen. 865
 
Neque edepol quid nunc consili capiam scio
 
De virgine istac: ita conturbasti mihi
 
Rationes omnes, ut eam non possim suis,
 
Ita ut aequum fuerat atque ut studui, tradere,
 
Ut solidum parerem hoc mihi beneficium, Chaerea. 870
CHAEREA
At nunc dehinc spero aeternam inter nos gratiam
 
Fore, Thais. Saepe ex huiusmodi re quapiam et
← Önceki Perde 5 · 4 / 21 Sonraki →

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme