Thesauros Literature Comedy Eunuchus

Eunuchus

Eunuchus Terence

Perde 5

[Textpart 8]
Iam hoc aliud est quod gaudeamus: miles pellitur foras. 1040
CHAEREA
Tum tu frater, ubi ubi est, fac quam primum haec audiat.
PARMENO
Visam domum.
THRASO
Numquid, Gnatho, tu dubitas quin ego nunc perpetuo perierim?
GNATHO
Sine dubio opinor.
CHAEREA
Quid commemorem primum aut laudem maxime?
 
Illumne qui mihi dedit consilium ut facerem; an me qui ausus sim
 
Incipere? an fortunam collaudem quae gubernatrix fuit; 1045
 
Quae tot res, tantas tam opportune in unum conclusit diem?
 
An mei patris festivitatem et facilitatem? O Iupiter,
 
Serva, obsecro, haec nobis bona.
PHAEDRIA
Di vestram fidem, incredibilia
 
Parmeno modo quae narravit: sed ubi est frater?
CHAEREA
Praesto adest.
PHAEDRIA
Gaudeo. 1050
CHAEREA
Satis credo: nihil est Thaide hac, frater, tua 1050
 
Dignius quod ametur; ita nostrae omni est fautrix familiae.
PHAEDRIA
Mihi illam laudas?
THRASO
Perii, quanto minus spei est, tanto magis amo.
 
Obsecro, Gnatho, in te spes est.
← Önceki Perde 5 · 17 / 21 Sonraki →

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme