Thesauros Literature Comedy Eunuchus

Eunuchus

Eunuchus Terence

Perde 5

[Textpart 7]
Sed fores crepuerunt ab ea.
THRASO
Perii. Quid hoc autem est mali?
 
Hunc ego numquam videram etiam: quidnam hic properans prosilit?
[Textpart 8]
O populares, ecquis me hodie vivit fortunatior? 1030
CHAEREA
Nemo hercle quisquam; nam in me plane Di potestatem suam
 
Omnem ostendere, cui tam subito tot contigerint commoda.
PARMENO
Quid hic laetus est?
CHAEREA
O Parmeno mi, O mearum voluptatum omnium
 
Inventor, inceptor, perfector; scin me in quibus sim gaudiis?
 
Scis Pamphilam meam inventam civem? 1035
PARMENO
Audivi. 1035
CHAEREA
Scis sponsam mihi? 1035
PARMENO
Bene, ita me Di ament, factum.
GNATHO
Audin tu hic quid ait?
CHAEREA
Tum autem Phaedriae
 
Meo fratri gaudeo esse amorem omnem in tranquillo: una est domus.
 
Thais patri se commendavit in clientelam et fidem;
 
Nobis dedit se.
PARMENO
Fratris igitur Thais tota est?
CHAEREA
Scilicet.
← Önceki Perde 5 · 16 / 21 Sonraki →

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme