Thesauros Literature Comedy Eunuchus

Eunuchus

Eunuchus Terence

Perde 5

[Textpart 6]
Numquam edepol quicquam iam diu quod magis vellem evenire
PYTHIAS
Mihi evenit quam quod modo senex intro ad nos venit errans.
 
Mihi solae ridiculo fuit, quae quid timeret scibam.
PARMENO
Quid hoc autem est?
PYTHIAS
Nunc id prodeo ut conveniam Parmenonem.
 
Sed ubi, obsecro, is est? 1005
PARMENO
Me quaerit haec. 1005
PYTHIAS
Atque eccum video: adibo. 1005
PARMENO
Quid est inepta? quid tibi vis? quid rides? pergin?
PYTHIAS
Perii.
 
Defessa iam sum misera te ridendo.
PARMENO
Quid ita?
PYTHIAS
Rogitas?
 
Numquam, pol, hominem stultiorem vidi nec videbo. Ah,
 
Non possum satis narrare quos ludos praebueris intus.
 
At etiam primo callidum et disertum credidi hominem. 1010
 
Quid? ilicone credere ea quae dixi oportuit te?
 
An poenitebat flagitii te auctore quod fecisset
 
Adolescens, ni miserum insuper etiam patri indicares?
 
Nam quid illi credis animi tum fuisse ubi vestem vidit
← Önceki Perde 5 · 14 / 21 Sonraki →

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme