Thesauros Literature Comedy Eunuchus

Eunuchus

Eunuchus Terence

Perde 5

[Textpart 4]
Quis homo pro moecho umquam vidit in domo meretricia
PARMENO
Prehendi quemquam? 960
PYTHIAS
Nescio. 960
PARMENO
At ne hoc nesciatis, Pythias, 960
 
Dico, edico vobis, nostrum esse illum herilem filium.
PYTHIAS
Hem
 
Obsecro, an is est?
PARMENO
Ne quam in illum Thais vim fieri sinat.
 
Atque adeo autem cur non egomet intro eo?
PYTHIAS
Vide, Parmeno,
 
Quid agas, ne neque illi prosis et tu pereas; nam hoc putant,
 
Quicquid factum est a te esse ortum. 965
PARMENO
Quid igitur faciam miser? 965
 
Quidve incipiam? ecce autem video rure redeuntem senem.
 
Dicam huic, an non? dicam hercle, etsi mihi magnum malum
 
Scio paratum; sed necesse est huic ut subveniat.
PYTHIAS
Sapis.
 
Ego abeo intro: tu isti narra omnem rem ordine ut factum siet.
[Textpart 5]
Ex meo propinquo rure hoc capio commodi, 970
LACHES
Neque agri neque urbis odium me umquam percipit.
← Önceki Perde 5 · 11 / 21 Sonraki →

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme