Thesauros Literature Comedy Eunuchus

Eunuchus

Eunuchus Terence

Perde 4

[Textpart 3]
At pol ego amatores mulierum esse audieram eos maximos,
PYTHIAS
Sed nihil potesse; verum miserae non in mentem venerat; 665
 
Nam illum aliquo conclusissem, neque illi commisissem virginem.
[Textpart 4]
Exi foras, sceleste: at etiam restitas
PHAEDRIA
Fugitive? prodi, male conciliate.
DORUS
Obsecro.
PHAEDRIA
Oh,
 
Illud vide, os ut sibi distorsit carnufex.
 
Quid huc tibi reditio est? vestis quid mutatio? 670
 
Quid narras? Paulum si cessassem, Pythias,
 
Domi non offendissem; ita iam ornarat fugam.
PYTHIAS
Habesne hominem amabo?
PHAEDRIA
Quidni habeam?
PYTHIAS
Factum bene!
DORIAS
Istuc pol vero bene.
PYTHIAS
Ubi est?
PHAEDRIA
Rogitas? non vides?
PYTHIAS
Videam? obsecro quem? 675
PHAEDRIA
Hunc scilicet. 675
PYTHIAS
Quis hic est homo? 675
← Önceki Perde 4 · 4 / 17 Sonraki →

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme