Thesauros Literature Comedy Eunuchus

Eunuchus

Eunuchus Terence

Perde 4

[Textpart 7]
Et cum eo clam te subduxti mihi?
THAIS
Libuit. 795
THRASO
Pamphilam ergo huc redde, nisi vi mavis eripi. 795
CHREMES
Tibi illam reddat? aut tu illam tangas omnium—?
GNATHO
Ah, quid agis? tace.
THRASO
Quid tu tibi vis? ego non tangam meam?
CHREMES
Tuam autem furcifer!
GNATHO
Cave sis; nescis cui nunc male dicas viro.
CHREMES
Non tu hinc abis?
 
Scin tu ut tibi res se habeat? Si quicquam hodie hic turbae coeperis,
 
Faciam ut huius loci, dieique, meique, semper memineris. 800
GNATHO
Miseret tui me qui hunc tantum hominem facias inimicum tibi.
CHREMES
Diminuam ego caput tuum hodie, nisi abis.
GNATHO
Ain vero, canis?
 
Sicine agis?
THRASO
Quis tu es homo? quid tibi vis? quid cum illa rei tibi est?
CHREMES
Scibis: principio eam esse dico liberam.
THRASO
Tem!
CHREMES
Civem Atticam.
THRASO
Hui!
← Önceki Perde 4 · 15 / 17 Sonraki →

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme