Thesauros Literature Comedy Eunuchus

Eunuchus

Eunuchus Terence

Perde 4

[Textpart 7]
Idem hoc iam Pyrrhus factitavit.
CHREMES
Viden tu Thais quam hic rem agit?
 
Nimirum consilium illud rectum est de occludendis aedibus.
THAIS
Sane quod tibi nunc vir videatur esse hic nebulo magnus est.
 
Ne metuas. 785
THRASO
Quid videtur? 785
GNATHO
Fundam tibi nunc nimis vellem dari, 785
 
Ut tu illos procul hinc ex occulto caederes: facerent fugam.
THRASO
Sed eccam Thaidem ipsam video.
GNATHO
Quam mox irrimus?
THRASO
Mane.
 
Omnia prius experiri quam armis sapientem decet.
 
Qui scis an quae iubeam sine vi faciat?
GNATHO
Di vestram fidem!
 
Quanti est sapere ! numquam accedo quin abs te abeam doctior. 790
THRASO
Thais, primum hoc mihi responde; cum tibi do istam virginem
 
Dixtine hos mihi dies soli dare te?
THAIS
Quid tum postea?
THRASO
Rogitas, quae mihi ante oculos coram amatorem adduxti tuum?
THAIS
Quid cum illo agas?
← Önceki Perde 4 · 14 / 17 Sonraki →

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme