Thesauros Literature Comedy Eunuchus

Eunuchus

Eunuchus Terence

Perde 4

[Textpart 6]
Immo hoc cogitato; quicum res tibi est peregrinus est,
THAIS
Minus potens quam tu, minus notus, minus amicorum hic habens.
CHREMES
Scio istuc. Sed tu quod cavere possis stultum admittere est. 760
 
Malo ego nos prospicere quam hunc ulcisci accepta iniuria.
 
Tu abi, atque obsera ostium intus, dum ego hinc transcurro ad forum.
 
Volo ego adesse hic advocatos nobis in turba hac.
THAIS
Mane.
CHREMES
Melius est.
THAIS
Mane.
CHREMES
Omitte; iam adero.
THAIS
Nihil opus est istis, Chreme:
 
Hoc modo die, sororem illam tuam esse, et te parvam virginem 765
 
Amisisse; nunc cognosse. Signa ostende.
PYTHIAS
Adsunt.
THAIS
Cape.
 
Si vim faciet, in ius ducito hominem: intellextin?
CHREMES
Probe.
THAIS
Fac animo haec praesenti dicas.
CHREMES
Faciam.
THAIS
Attolle pallium.
← Önceki Perde 4 · 12 / 17 Sonraki →

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme