Thesauros Literature Comedy Eunuchus

Eunuchus

Eunuchus Terence

Perde 3

[Textpart 2]
Res indicabit. Heus, iubete istos foras
PARMENO
Exire quos iussi ocius: procede tu huc.
 
Ex Aethiopia est usque haec. 470
THRASO
Hic sunt tres minae. 470
GNATHO
Vix.
PARMENO
Ubi tu es Dore? accede huc. Hem eunuchum tibi,
 
Quam liberali facie, quam aetate integra!
THAIS
Ita me Di ament honestus est.
PARMENO
Quid tu ais, Gnatho?
 
Numquid habes quod contemnas? quid tu autem Thraso?
 
Tacent; satis laudant. Fac periclum in literis, 475
 
Fac in palaestra, in musicis: quae liberum
 
Scire aequum est adolescentem solertem dabo.
THRASO
Ego illum eunuchum, si opus siet, vel sobrius.
PARMENO
Atque haec qui misit non sibi soli postulat
 
Te vivere, et sua causa excludi caeteros; 480
 
Neque pugnas narrat; neque cicatrices suas
 
Ostentat; neque tibi obstat, quod quidam facit:
 
Verum ubi molestum non erit, ubi tu voles,
 
Ubi tempus tibi erit, sat habet si tun recipitur.
← Önceki Perde 3 · 7 / 16 Sonraki →

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme