Thesauros Literature Comedy Eunuchus

Eunuchus

Eunuchus Terence

Perde 3

[Textpart 1]
Sentio.
GNATHO
Id ut ne fiat haec res sola est remedio.
 
Ubi nominabit Phaedriam, tu Pamphilam
 
Continuo: si quando illa dicet, Phaedriam 440
 
Commissatum intromittamus: tu, Pamphilam
 
Cantatum provocemus. Si laudabit haec
 
Illius formam, tu huius contra. Denique
 
Par pro pari referto, quod eam mordeat.
THRASO
Siquidem me amaret, tum istuc prodesset, Gnatho. 445
GNATHO
Quando illud quod tu das exspectat atque amat,
 
Iam dudum te amat, iam dudum illi facile fit
 
Quod doleat; metuit semper quem ipsa nunc capit
 
Fructum ne quando iratus tu alio conferas.
THRASO
Bene dixti: at mihi istuc non in mentem venerat. 450
GNATHO
Ridiculum: non enim cogitaras: caeterum
 
Idem hoc tute melius quanto invenisses Thraso!
[Textpart 2]
Audire vocem visa sum modo militis.
THAIS
Atque eccum. Salve mi Thraso.
THRASO
O Thais mea,
 
Meum suavium, quid agitur? ecquid nos amas 455
← Önceki Perde 3 · 5 / 16 Sonraki →

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme