Thesauros Literature Comedy Eunuchus

Eunuchus

Eunuchus Terence

Perde 2

[Textpart 3]
Flos ipse.
CHAEREA
Hanc tu mihi vel vi vel clam vel precario
 
Fac tradas: mea nihil refert, dum potiar modo.
PARMENO
Quid? virgo cuia est? 320
CHAEREA
Nescio hercle. 320
PARMENO
Unde est? 320
CHAEREA
Tantundem. 320
PARMENO
Ubi habitat? 320
CHAEREA
Ne id quidem.
PARMENO
Ubi vidisti?
CHAEREA
In via.
PARMENO
Qua ratione amisti?
CHAEREA
Id equidem adveniens mecum stomachabar modo;
 
Nec quenquam esse ego hominem arbitror cui magis bonae
 
Felicitates omnes adversae sient.
PARMENO
Quid hoc est sceleris? 325
CHAEREA
Perii. 325
PARMENO
Quid factum est? 325
CHAEREA
Rogas? 325
 
Patris cognatum atque aequalem Archidemidem,
← Önceki Perde 2 · 9 / 15 Sonraki →

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme