Thesauros Literature Comedy Eunuchus

Eunuchus

Eunuchus Terence

Perde 2

[Textpart 3]
Amo.
PARMENO
Hem!
CHAEREA
Nunc Parmeno te ostendes qui vir sies.
 
Scis te mihi saepe pollicitum esse; Chaerea aliquid inveni
 
Modo quod ames: in ea re utilitatem ego faciam ut cognoscas meam;
 
Cum in cellulam ad te patris penum omnem congerebam clanculum.
PARMENO
Age, inepte. 310
CHAEREA
Hoc hercle factum est: fac sis nunc promissa appareant; 310
 
Sive adeo digna res est ubi tu nervos intendas tuos.
 
Haud similis virgo est virginum nostrarum quas matres student
 
Demissis humeris esse, vincto pectore, ut gracilae sient.
 
Si qua est habitior paulo, pugilem esse aiunt, deducunt cibum.
 
Tametsi bona est natura, reddunt curatura iunceas: 315
 
Itaque ergo amantur.
PARMENO
Quid tua istaec?
CHAEREA
Nova figura oris.
PARMENO
Papae!
CHAEREA
Color verus, corpus solidum et succi plenum.
PARMENO
Anni?
CHAEREA
Anni? sedecim.
← Önceki Perde 2 · 8 / 15 Sonraki →

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme