Thesauros Literature Comedy Eunuchus

Eunuchus

Eunuchus Terence

Perde 2

[Textpart 3]
Duras fratris partes praedicas.
PARMENO
Immo enim si scias quod donum huic dono contra comparet,
 
Tum id magis dicas. 355
CHAEREA
Quodnam quaeso hercle? 355
PARMENO
Eunuchum. 355
CHAEREA
Illumne obsecro 355
 
Inhonestum hominem quem mercatus est heri, senem, mulierem?
PARMENO
Istune ipsum.
CHAEREA
Homo quatietur certe cum dono foras.
 
Sed istam Thaidem non scivi nobis vicinam.
PARMENO
Haud diu est.
CHAEREA
Perii! numquamne etiam me illam vidisse? ehodum dic mihi;
 
Estne ut fertur forma? 360
PARMENO
Sane. 360
CHAEREA
At nihil ad nostram hanc. 360
PARMENO
Alia res. 360
CHAEREA
Obsecro hercle Parmeno fac ut potiar.
PARMENO
Faciam sedulo ac
 
Dabo operam; adiuvabo: numquid me aliud vis?
CHAEREA
Quo nunc is?
← Önceki Perde 2 · 12 / 15 Sonraki →

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme