Thesauros Literature Comedy Eunuchus

Eunuchus

Eunuchus Terence

Perde 1

[Textpart 2]
Neque amicum, neque cognatum; quamobrem, Phaedria,
THAIS
Cupio aliquos parare amicos beneficio meo.
 
Id amabo adiuta me, quo id fiat facilius. 150
 
Sine illum priores partes hosce aliquot dies
 
Apud me habere. Nihil respondes?
PHAEDRIA
Pessima,
 
Egon quicquam cum istis factis tibi respondeam?
PARMENO
Eu noster! laudo: tandem perdoluit: vir es.
PHAEDRIA
At ego nescibam quorsum tu ires: Parvula 155
 
Hinc est abrepta; eduxit mater pro sua:
 
Soror est dicta: cupio abducere, ut reddam suis.
 
Nempe omnia haec nunc verba huc redeunt denique;
 
Ego excludor; ille recipitur: qua gratia?
 
Nisi illum plus amas quam me, et istam nunc times 160
 
Quae advecta est, ne illum talem praeripiat tibi.
THAIS
Ego id timeo?
PHAEDRIA
Quid te ergo aliud sollicitat? cedo.
 
Num solus ille dona dat? nuncubi meam
 
Benignitatem sensisti in te claudier?
 
Nonne ubi mihi dixti cupere te ex Aethiopia 165
← Önceki Perde 1 · 7 / 10 Sonraki →

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme