Thesauros Literature Comedy Eunuchus

Eunuchus

Eunuchus Terence

Perde 1

[Textpart 2]
Credo ut fit misera prae amore exclusti hunc foras.
THAIS
Sicine ais Parmeno? age: sed huc qua gratia
 
Te arcessi iussi ausculta. 100
PHAEDRIA
Fiat. 100
THAIS
Dic mihi 100
 
Hoc primum, potin est hic tacere?
PARMENO
Egone? optime.
 
Verum heus tu, hac lege tibi meam astringo fidem:
 
Quae vera audivi taceo et contineo optime;
 
Sin falsum aut vanum aut fictum est, continuo palam est;
 
Plenus rimaraum sum; hac atque illac perfluo. 105
 
Proin tu, taceri si vis, vera dicito.
THAIS
Samia mihi mater fuit: ea habitabat Rhodi.
PARMENO
Potest taceri hoc.
THAIS
Ibi tum matri parvulam
 
Puellam dono quidam mercator dedit
 
Ex Attica hine abreptam. 110
PHAEDRIA
Civemne? 110
THAIS
Arbitror: 110
 
Certum non scimus: matris nomen et patris
← Önceki Perde 1 · 4 / 10 Sonraki →

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme