Thesauros Literature Comedy Eunuchus

Eunuchus

Eunuchus Terence

Perde 1

[Textpart 2]
Quod heri intromissus non est.
PHAEDRIA
Totus Parmeno
 
Tremo horreoque postquam aspexi hanc.
PARMENO
Bono animo es:
 
Accede ad ignem hunc; iam calesces plus satis. 85
THAIS
Quis hic loquitur? ehem, tune hic eras, mi Phaedria?
 
Quid hic stabas? cur non recta introibas?
PARMENO
Caeterum
 
De exclusione verbum nullum.
THAIS
Quid taces?
PHAEDRIA
Sane quia vero hae mihi patent semper fores,
 
Aut quia sum apud te primus. 90
THAIS
Missa istaec face. 90
PHAEDRIA
Quid missa? o Thais, Thais, utinam esset mihi
 
Pars aequa amoris tecum, ac pariter fieret,
 
Ut aut hoc tibi doleret itidem ut mihi dolet,
 
Aut ego istuc abs te factum nihili penderem.
THAIS
Ne crucia te, obsecro, anime mi, mi Phaedria. 95
 
Non pol quo quemquam plus amem aut plus diligam
 
Eo feci: sed ita erat res; faciundum fuit.
← Önceki Perde 1 · 3 / 10 Sonraki →

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme