Thesauros Literature Comedy Eunuchus

Eunuchus

Eunuchus Terence

Perde 1

[Textpart 1]
Mori me malim: sentiet qui vir siem;
PARMENO
Haec verba una mehercle falsa lacrimula,
 
Quam oculos terendo misere vix vi expresserit,
 
Restinguet: et te ultro accusabit: et dabis
 
Ei ultro supplicium. 70
PHAEDRIA
O indignum facinus! nunc ego et 70
 
Illam scelestam esse et me miserum sentio;
 
Et taedet; et amore ardeo; et prudens sciens,
 
Vivus vidensque pereo; nec quid agam scio.
PARMENO
Quid agas nisi ut te redimas captum quam queas
 
Minimo? si nequeas paululo, at quanti queas: 75
 
Et ne te afflictes.
PHAEDRIA
Itane suades?
PARMENO
Si sapis:
 
Neque praeterquam quas ipse amor molestias
 
Habet addas, et illas quas habet recte feras.
 
Sed ecca ipsa egreditur nostri fundi calamitas;
 
Nam quod nos capere oportet haec intercipit. 80
[Textpart 2]
Miseram me! vereor ne illud gravius Phaedria
THAIS
Tulerit, neve aliorsum atque ego feci acceperit,
← Önceki Perde 1 · 2 / 10 Sonraki →

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme