Thesauros Literature Comedy Eunuchus

Eunuchus

Eunuchus Terence

Prologos

[Textpart pr]
Perfecit sibi ut inspiciendi esset copia.
PROLOGUS
Magistratus cum ibi adessent occepta est agi.
 
Exclamat furem non poetam fabulam
 
Dedisse, et nihil dedisse verborum tamen;
 
Colacem esse Naevi et Plauti veterem fabulam; 25
 
Parasiti personam inde ablatam et militis.
 
Si id est peccatum, peccatum imprudentia est
 
Poetae; non qui furtum facere studuerit.
 
Id ita esse vos iam iudicare poteritis.
 
Colax Menandri est; in ea est parasitus Colax, 30
 
Et miles gloriosus; eas se non negat
 
Personas transtulisse in Eunuchum suam
 
Ex Graeca; sed eas fabulas factas prius
 
Latinas scisse sese id vero pernegat.
 
Quod si personis iisdem uti aliis non licet, 35
 
Qui magis licet currentes servos scribere,
 
Bonas matronas facere, meretrices malas,
 
Parasitum edacem, gloriosum militem,
 
Puerum supponi, falli per servum senem,
 
Amare, odisse, suspicari? Denique 40
← Önceki Prologos · 2 / 3 Sonraki →

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme