Prologos
[Textpart pr]
Si quisquam est qui placere se studeat bonis
PROLOGUS
Quam plurimis et minime multos laedere,
In his poeta hic nomen profitetur suum.
Tum si quis est qui dictum in se inclementius
Existimavit esse, sic existimet,
5
Responsum non dictum esse, quia laesit prior,
Qui bene vertendo, et easdem scribendo male, ex
Graecis bonis Latinas fecit non bonas.
Idem Menandri Phasma nunc nuper dedit;
Atque in Thesauro scripsit causamn dicere
10
Prius unde petitur aurum quare sit suumn
Quam ille qui petit unde is sit thesaurus sibi,
Aut unde in patrium monumentum pervenerit.
Dehinc ne frustretur ipse se, aut sic cogitet,
Defunctus iam sum, nihil est quod dicat mihi;
15
Is ne erret moneo et desinat lacessere.
Habeo alia multa quae nunc condonabitur;
Quae proferentur post, si perget laedere
Ita ut facere instituit. Quam nunc acturi sumus
Menandri Eunuchum postquam Aediles emerunt,
20