Thesauros Literature Comedy Heautontimorumenos

Heautontimorumenos

Heautontimorumenos Terence

Perde 5

[Textpart 2]
Ubi scies, si displicebit vita, tum istoc utitor.
SYRUS
Here, licetne?
CHREMES
Loquere.
SYRUS
At tuto?
CHREMES
Loquere.
SYRUS
Quae ista est pravitas,
 
Quaeve amentia est, quod peccavi ego id obesse huic?
CHREMES
Ilicet.
 
Ne te admisce: nemo accusat, Syre, te; nec tu aram tibi 975
 
Nec precatorem pararis.
SYRUS
Quid agis?
CHREMES
Nihil succenseo,
 
Nec tibi nec huic: nec vos est aequum quod facio mihi.
SYRUS
Abiit; vah, rogasse vellem.
CLITIPHO
Quid?
SYRUS
Unde mihi peterem cibum:
 
Ita nos alienavit: tibi iam esse ad sororem intelligo.
CLITIPHO
Adeon rem rediisse ut periculum etiam fame mihi sit, Syre? 980
SYRUS
Modo liceat vivere, est spes—
CLITIPHO
Quae?
← Önceki Perde 5 · 9 / 16 Sonraki →

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme