Thesauros Literature Comedy Heautontimorumenos

Heautontimorumenos

Heautontimorumenos Terence

Perde 5

[Textpart 1]
Vultus quoque hominum fingit scelus.
MENEDEMUS
Gnatus quod se adsimulat laetum, id dicis?
CHREMES
Id.
MENEDEMUS
Idem istuc mihi
 
Venit in mentem.
CHREMES
Veterator!
MENEDEMUS
Magis, si magis noris, putes
 
Ita rem esse. 890
CHREMES
Ain tu? 890
MENEDEMUS
Quin tu ausculta. 890
CHREMES
Mane. Hoc prius scire expeto, 890
 
Quid perdideris. Nam ubi desponsam nuntiasti filio,
 
Continuo iniecisse verba tibi Dromonem scilicet,
 
Sponsae vestem, aurum, atque ancillas opus esse, argentum ut dares.
MENEDEMUS
Non.
CHREMES
Quid? non?
MENEDEMUS
Non, inquam.
CHREMES
Neque ipse gnatus?
MENEDEMUS
Nihil prorsus, Chreme:
 
Magis unum etiam instare ut hodie conficerentur nuptiae. 895
← Önceki Perde 5 · 2 / 16 Sonraki →

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme