Thesauros Literature Comedy Heautontimorumenos

Heautontimorumenos

Heautontimorumenos Terence

Perde 5

[Textpart 2]
Verum dicis: quid nunc faciam, Syre?
SYRUS
Suspicionem istanc ex illis quaere; rem profer palam:
 
Si non est verum, ad misericordiam ambos adduces cito, aut 995
 
Scibis cuius sis.
CLITIPHO
Recte suades; faciam.
SYRUS
Sat recte hoc mihi
 
In mentem venit: namque adolescens quam minima in spe situs erit
 
Tam facillime patris pacem in leges conficiet suas.
 
Etiam haud scio an uxorem ducat; ac Syro nihil gratiae.
 
Quid hoc autem? senex exit foras: ego fugio: adhuc quod factum est 1000
 
Miror, continuo non iussisse abripi me. Ad Menedemum hunc pergam:
 
Eum mihi precatorem paro: seni nostro fidei nihil habeo.
[Textpart 3]
Profecto nisi caves tu homo, aliquid gnato conficies mali:
SOSTRATA
Idque adeo miror quomodo
 
Tam ineptum quicquam tibi in mentem venire, mi vir, potuerit. 1005
CHREMES
Oh, pergin mulier esse? Nullamne ego rem unquam in vita mea
 
Volui quin tu in ea re mihi fueris adversatrix, Sostrata?
 
At si rogitem iam, quid est quod peccem, aut quamobrem hoc faciam, nescias:
 
In qua re nunc tam confidenter restas, stulta.
SOSTRATA
Ego nescio?
← Önceki Perde 5 · 11 / 16 Sonraki →

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme