Thesauros Literature Comedy Heautontimorumenos

Heautontimorumenos

Heautontimorumenos Terence

Perde 4

[Textpart 4]
Me deceperit, saepe obsecrans me ut veniam frustra veniet. 725
BACCHIS
Aut quum venturam dixero et constituero; quum is certo
 
Renuntiarit; Clitipho cum in spe pendebit animi;
 
Decipiam, ac non veniam: Syrus mihi tergo poenas pendet.
CLINIA
Satis scite promittit tibi.
SYRUS
Atqui tu hanc iocari credis?
 
Faciet, nisi caveo. 730
BACCHIS
Dormiunt: ego pol istos commovebo. 730
 
Mea Phrygia, audisti modo iste homo quam villam demonstravit
 
Charini?
PHRYGIA
Audivi.
BACCHIS
Proximam esse huic fundo ad dextram?
PHRYGIA
Memini.
BACCHIS
Curriculo percurre: apud eum miles Dionysia agitat.
SYRUS
Quid inceptat?
BACCHIS
Dic me hic oppido esse invitam, atque asservari;
 
Verum aliquo pacto verba me his daturam esse, et venturam. 735
SYRUS
Perii hercle. Bacchis, mane, mane: quo mittis istanc quaeso?
 
Iube maneat.
BACCHIS
I.
← Önceki Perde 4 · 9 / 20 Sonraki →

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme