Thesauros Literature Comedy Heautontimorumenos

Heautontimorumenos

Heautontimorumenos Terence

Perde 4

[Textpart 3]
Satin sanus es, aut sobrius? tu quidem illum plane prodis.
CLINIA
Nam qui ille poterit esse in tuto? dic mihi.
SYRUS
Huic equidem consilio palmam do: hic me magnifice effero,
 
Qui vim tantam in me et potestatem habeam tantae astutiae, 710
 
Vera dicendo ut eos ambos fallam; ut quum narret senex
 
Vester nostro istam esse amicam gnati, non credat tamen.
CLINIA
At enim spem istoc pacto rursum nuptiarum omnem eripis:
 
Nam, dum amicam hanc meam esse credet, non committet filiam.
 
Tu fortasse quid me fiat parvi pendis dum illi consulas. 715
SYRUS
Quid, malum, me aetatem censes velle id assimularier?
 
Unus est dies, dum argentum eripio: pax: nihil amplius.
CLINIA
Tantum sat habes? quid tum, quaeso, si hoc pater resciverit?
SYRUS
Quid si redeo ad illos qui aiunt, Quid si nunc coelum ruat?
CLINIA
Metuo quid agam. 720
SYRUS
Metuis? quasi non ea potestas sit tua, 720
 
Quo velis in tempore ut te exsolvas, rem facias palam.
CLINIA
Age, age, traducatur Bacchis.
SYRUS
Optime ipsa exit foras.
[Textpart 4]
Satis pol proterve me Syri promissa huc induxerunt;
BACCHIS
Decem minas quas mihi dare pollicitus est. Quod si is nunc
← Önceki Perde 4 · 8 / 20 Sonraki →

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme