Thesauros Literature Comedy Heautontimorumenos

Heautontimorumenos

Heautontimorumenos Terence

Perde 4

[Textpart 3]
Agam.
SYRUS
Videndum est, inquam,
 
Amici quoque res, Clinia, tui in tuto ut collocetur: 695
 
Nam si nunc a nobis abis, et Bacchidem hic relinquis,
 
Noster resciscet ilico esse amicam hanc Clitiphonis:
 
Si abduxeris, celabitur itidem ut celata adhuc est.
CLINIA
At enim istoc nihil est magis, Syre, meis nuptiis adversum:
 
Nam quo ore appellabo patrem? Tenes quid dicam? 700
SYRUS
Quidni? 700
CLINIA
Quid dicam? quam causam afferam?
SYRUS
Quin nolo mentiare.
 
Aperte ita ut res sese habet narrato.
CLINIA
Quid ais?
SYRUS
Iubeo;
 
Illam te amare et velle uxorem: hanc esse Clitiphonis.
CLINIA
Bonam atque iustam rem oppido imperas, et factu facilem;
 
Et scilicet iam me hoc voles patrem exorare ut celet 705
 
Senem vestrum.
SYRUS
Immo, ut recta via rem narret ordine omnem.
CLINIA
Hem,
← Önceki Perde 4 · 7 / 20 Sonraki →

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme