Thesauros Literature Comedy Heautontimorumenos

Heautontimorumenos

Heautontimorumenos Terence

Perde 4

[Textpart 1]
Vin me istuc tibi, etsi incredibile est, credere?
CHREMES
Credo. 625
SYRUS
Nescio quid peccati portet haec purgatio. 625
SOSTRATA
Meministin me esse gravidam, et mihi te maximopere dicere,
 
Si puellam parerem nolle tolli?
CHREMES
Scio quid feceris:
 
Sustulisti.
SYRUS
Sic est factum, domina, ergo herus damno auctus est.
SOSTRATA
Minime: sed erat hic Corinthia anus haud impura: ei dedi
 
Exponendam. 630
CHREMES
O Iupiter, tantamne esse in animo inscitiam! 630
SOSTRATA
Perii: quid ego feci?
CHREMES
Rogitas?
SOSTRATA
Si peccavi, mi Chreme,
 
Insciens feci.
CHREMES
Id equidem ego si tu neges, certo scio
 
Te inscientem atque imprudentem dicere ac facere omnia:
 
Tot peccata in hac re ostendis: nam iam primum, si meum
 
Imperium exsequi voluisses, interemtam oportuit; 635
 
Non simulare mortem verbis, re ipsa spem vitae dare.
← Önceki Perde 4 · 2 / 20 Sonraki →

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme