Thesauros Literature Comedy Heautontimorumenos

Heautontimorumenos

Heautontimorumenos Terence

Perde 4

[Textpart 8]
Inter nos quid sit dictum de fallacia,
CHREMES
Ut ea via abs te argentum auferretur? 850
MENEDEMUS
Scio. 850
CHREMES
Ea res nunc agitur ipsa.
MENEDEMUS
Quid dixti, Chreme?
 
Immo haec quidem, quae apud me est, Clitiphonis est
 
Amica.
CHREMES
Ita aiunt: et tu credis omnia:
 
Et illum aiunt velle uxorem, ut, quum desponderim,
 
Des qui aurum ac vestem atque alia quae opus sunt comparet. 855
MENEDEMUS
Id est profecto: id amicae dabitur.
CHREMES
Scilicet
 
Daturum.
MENEDEMUS
Vah, frustra sum igitur gavisus miser.
 
Quidvis tamen iam malo quam hunc amittere.
 
Quid nunc renuntiem abs te responsum, Chreme,
 
Ne sentiat me sensisse, atque aegre ferat? 860
CHREMES
Aegre? nimium illi, Menedeme, indulges.
MENEDEMUS
Sine.
 
Inceptum est: perfice hoc mihi perpetuo, Chreme.
← Önceki Perde 4 · 19 / 20 Sonraki →

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme