Thesauros Literature Comedy Heautontimorumenos

Heautontimorumenos

Heautontimorumenos Terence

Perde 3

[Textpart 1]
Valet atque vivit. 430
MENEDEMUS
Ubinam est, quaeso? 430
CHREMES
Apud me domi. 430
MENEDEMUS
Meus gnatus?
CHREMES
Sic est.
MENEDEMUS
Venit?
CHREMES
Certe.
MENEDEMUS
Clinia
 
Meus venit?
CHREMES
Dixi.
MENEDEMUS
Eamus: duc me ad eum, obsecro.
CHREMES
Non vult te scire se redisse etiam, et tuum
 
Conspectum fugitat, propter peccatum; tum hoc timet,
 
Ne tua duritia antiqua illa etiam adaucta sit. 435
MENEDEMUS
Non tu ei dixisti ut essem?
CHREMES
Non.
MENEDEMUS
Quamobrem, Chreme?
CHREMES
Quia pessime istoc in te atque in illum consulis,
 
Si te tam leni et victo animo esse ostenderis.
MENEDEMUS
Non possum: satis iam satis pater durus fui.
← Önceki Perde 3 · 2 / 15 Sonraki →

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme