Thesauros Literature Comedy Heautontimorumenos

Heautontimorumenos

Heautontimorumenos Terence

Perde 3

[Textpart 2]
Non est mentiri meum.
CHREMES
Fac ergo. 550
SYRUS
At heus tu, facitodum eadem haec memineris, 550
 
Si quid huius simile forte aliquando evenerit,
 
Ut sunt humana, tuus ut faciat filius.
CHREMES
Non usus veniet, spero.
SYRUS
Spero hercle ego quoque.
 
Neque eo nunc dico, quo quicquam illum senserim:
 
Sed si quid, ne quid. Quae sit eius aetas vides. 555
 
Et nae ego te, si usus veniat, magnifice, Chreme,
 
Tractare possim.
CHREMES
De istoc, quum usus venerit,
 
Videbimus quid opus sit: nunc istuc age.
SYRUS
Nunquam commodius unquam herum audivi loqui,
 
Nec quum male facerem crederem mihi impunius 560
 
Licere. Quisnam a nobis egreditur foras?
[Textpart 3]
Quid istuc, quaeso? qui istic mos est, Clitipho? itane fieri oportet?
CLITIPHO
Quid ego feci?
CHREMES
Vidine ego te modo manum in sinum huic meretrici
 
Inserere?
← Önceki Perde 3 · 10 / 15 Sonraki →

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme