Thesauros Literature Comedy Heautontimorumenos

Heautontimorumenos

Heautontimorumenos Terence

Perde 3

[Textpart 1]
Luciscit hoc iam: cesso pultare ostium 410
CHREMES
Vicini, primum ex me ut sciat sibi filium
 
Redisse? etsi adolescentem hoc nolle intelligo.
 
Verum quum videam miserum hunc tam excruciarier
 
Eius abitu, celem tam insperatum gaudium,
 
Cum illi pericli nihil ex indicio siet? 415
 
Haud faciam: nam, quod potero, adiutabo senem;
 
Ita ut filium meum amico atque aequali suo
 
Video inservire, et socium esse in negotiis;
 
Nos quoque senes est aequum senibus obsequi.
MENEDEMUS
Aut ego profecto ingenio egregie ad miserias 420
 
Natus sum: aut illud falsum est, quod vulgo audio
 
Dici, diem adimere aegritudinem hominibus:
 
Nam mihi quidem quotidie augescit magis
 
De filio aegritudo; et quanto diutius
 
Abest, magis cupio tanto et magis desidero. 425
CHREMES
Sed ipsum foras egressum video: ibo, alloquar.
 
Menedeme, salve: nuntium apporto tibi,
 
Cuius maxime te fieri participem cupis.
MENEDEMUS
Numquidnam de gnato meo audisti, Chreme?
← Önceki bölüm Perde 3 · 1 / 15 Sonraki →

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme