Thesauros Literature Comedy Heautontimorumenos

Heautontimorumenos

Heautontimorumenos Terence

Perde 2

[Textpart 3]
At ego nihil esse scibam, Clinia.
CLITIPHO
Agedum vicissim, Syre, dic quae illa est altera? 310
SYRUS
Adducimus tuam Bacchidem.
CLITIPHO
Hem, quid? Bacchidem?
 
Eho sceleste, quo illam ducis?
SYRUS
Quo ego illam? ad nos scilicet.
CLITIPHO
Ad patremne?
SYRUS
Ad eum ipsum.
CLITIPHO
O hominis impudentem audaciam!
SYRUS
Heus tu,
 
Non fit sine periclo facinus magnum et memorabile.
CLITIPHO
Hoc vide: in mea vita tu tibi laudem is quaesitum, scelus; 315
 
Ubi si paululum modo quid te fugerit, ego perierim.
 
Quid illo facias?
SYRUS
At enim.
CLITIPHO
Quid enim?
SYRUS
Si sinas, dicam.
CLINIA
Sine.
CLITIPHO
Sino.
SYRUS
Ita res est haec nunc, quasi cum.—
← Önceki Perde 2 · 7 / 14 Sonraki →

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme