Thesauros Literature Comedy Heautontimorumenos

Heautontimorumenos

Heautontimorumenos Terence

Perde 2

[Textpart 3]
Propera.
SYRUS
Iam primum omnium,
 
Ubi ventum ad aedes est, Dromo pultat fores: 275
 
Anus quaedam prodit: haec ubi aperuit ostium,
 
Continuo hic se coniecit intro: ego consequor.
 
Anus foribus obdit pessulum; ad lanam redit.
 
Hinc sciri potuit, aut nusquam alibi, Clinia,
 
Quo studio vitam suam te absente exegerit, 280
 
Ubi de improviso interventum est mulieri:
 
Nam ea res dedit tum existimandi copiam
 
Quotidianae vitae consuetudinem,
 
Quae cuiusque ingenium ut sit declarat maxime:
 
Texentem telam studiose ipsam offendimus, 285
 
Mediocriter vestitam veste lugubri,
 
Eius anuis causa, opinor, quae erat mortua;
 
Sine auro, tum ornatam ita uti quae ornantur sibi;
 
Nulla mala re esse expolitam muliebri;
 
Capillus passus, prolixus, circum caput 290
 
Reiectus negligenter: pax.
CLINIA
Syre mi, obsecro,
← Önceki Perde 2 · 5 / 14 Sonraki →

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme