Thesauros Literature Comedy Heautontimorumenos

Heautontimorumenos

Heautontimorumenos Terence

Perde 2

[Textpart 3]
Dum ego propter te errans patria careo demens, tu interea loci
CLINIA
Conlocupletasti te, Antiphila; et me in his deseruisti malis;
 
Propter quam in summa infamia sum, et meo patri minus obsequens;
 
Cuius nunc pudet me et miseret, qui harum mores cantabat mihi 260
 
Monuisse frustra; neque potuisse unquam ab hac me expellere;
 
Quod tamen nunc faciam: tum quum gratum mihi esse potuit nolui.
 
Nemo est miserior me.
SYRUS
Hic de nostris verbis errat videlicet
 
Quae hic sumus locuti. Clinia, aliter tuum amorem atque est accipis:
 
Nam et vita est eadem, et animus te erga idem ac fuit; 265
 
Quantum ex ipsa re coniecturam cepimus.
CLINIA
Quid est, obsecro? nam mihi nunc nihil rerum omnium est
 
Quod malim quam me hoc falso suspicarier.
SYRUS
Hoc primum, ut ne quid huius rerum ignores; anus
 
Quae est dicta mater esse ei antehac non fuit: 270
 
Ea obiit mortem: hoc ipsa in itinere alterae
 
Dum narrat forte audivi.
CLITIPHO
Quaenam est altera?
SYRUS
Mane: hoc quod coepi primum enarrem, Clitipho:
 
Post istuc veniam.
← Önceki Perde 2 · 4 / 14 Sonraki →

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme