Thesauros Literature Comedy Heautontimorumenos

Heautontimorumenos

Heautontimorumenos Terence

Perde 1

[Textpart 1]
Hinc a me? quisnam egreditur? huc concessero.
[Textpart 2]
Nihil adhuc est quod vereare, Clinia: haudquaquam etiam cessant: 175
CLITIPHO
Et illam simul cum nuntio tibi hic ego affuturam hodie scio:
 
Proin tu sollicitudinem istam falsam quae te excruciat mittas.
CHREMES
Quicum loquitur filius?
CLITIPHO
Pater adest quem volui: adibo. Pater, opportune advenis.
CHREMES
Quid id est? 180
CLITIPHO
Hunc Menedemum nostin nostrum vicinum? 180
CHREMES
Probe. 180
CLITIPHO
Huic filium scis esse?
CHREMES
Audivi esse in Asia.
CLITIPHO
Non est, pater:
 
Apud nos est.
CHREMES
Quid ais?
CLITIPHO
Advenientem, e navi egredientem, ilico
 
Adduxi ad coenam: nam mihi magna cum eo iam inde usque a pueritia
 
Fuit semper familiaritas.
CHREMES
Voluptatem magnam nuntias.
 
Quam vellem Menedemum invitatum ut nobiscum esset hodie amplius; 185
 
Ut hanc laetitiam nec opinanti primus ei obiicerem domi:
← Önceki Perde 1 · 8 / 10 Sonraki →

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme