Thesauros Literature Comedy Heautontimorumenos

Heautontimorumenos

Heautontimorumenos Terence

Perde 1

[Textpart 1]
Quod in opere faciendo operae consumis tuae,
CHREMES
Si sumas in illis exercendis, plus agas.
MENEDEMUS
Chreme, tantumne est ab re tua oti tibi 75
 
Aliena ut cures, eaque nihil quae ad te attinent?
CHREMES
Homo sum: humani nihil a me alienum puto.
 
Vel me monere hoc, vel percontari puta.
 
Rectum est? ego ut faciam: non est? te ut deterream.
MENEDEMUS
Mihi sic est usus: tibi ut opus facto est, face. 80
CHREMES
An cuiquam est usus homini se ut cruciet?
MENEDEMUS
Mihi.
CHREMES
Si quid laboris est, nollem: sed quid istuc mali est,
 
Quaeso? quid de te tantum meruisti?
MENEDEMUS
Eheu!
CHREMES
Ne lacrima: atque istuc quicquid est fac me ut sciam:
 
Ne retice: ne verere: crede, inquam, mihi, 85
 
Aut consolando, aut consilio, aut re iuvero.
MENEDEMUS
Scire hoc vis?
CHREMES
Hac quidem causa qua dixi tibi.
MENEDEMUS
Dicetur.
CHREMES
At istos rastros interea tamen
← Önceki Perde 1 · 2 / 10 Sonraki →

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme