Thesauros Literature Comedy Heautontimorumenos

Heautontimorumenos

Heautontimorumenos Terence

Perde 1

[Textpart 1]
Quanquam haec inter nos nupera notitia admodum est,
CHREMES
Inde adeo quod agrum in proximo hic mercatus es,
 
Nec rei fere sane amplius quicquam fuit; 55
 
Tamen vel virtus tua me, vel vicinitas,
 
Quod ego in propinqua parte amicitiae puto,
 
Facit ut te audacter moneam et familiariter,
 
Quod mihi videre praeter aetatem tuam
 
Facere, et praeter quam res te adhortatur tua. 60
 
Nam proh Deum atque hominum fidem, quid vis tibi?
 
Quid quaeris? annos sexaginta natus es,
 
Aut plus eo ut coniicio: agrum in his regionibus
 
Meliorem, neque preti maioris, nemo habet;
 
Servos complures: proinde quasi nemo siet, 65
 
Ita tute attente illorum officia fungere.
 
Nunquam tam mane egredior, neque tam vesperi
 
Domum revertor, quin te in fundo conspicer
 
Fodere, aut arare, aut aliquid ferre. Denique
 
Nullum remittis tempus, neque te respicis. 70
 
Haec non voluptati tibi esse satis certo scio.
 
At enim dices, Quantum hic operis fiat, poenitet.
← Önceki bölüm Perde 1 · 1 / 10 Sonraki →

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme