Thesauros Literature Comedy Heautontimorumenos

Heautontimorumenos

Heautontimorumenos Terence

Prologos

[Textpart pr]
NE cui sit vestrum mirum, cur partes seni
PROLOGUS
Poeta dederit quae sunt adolescentium,
 
Id primum dicam: deinde quod veni eloquar.
 
Ex integra Graeca integram comoediam
 
Hodie sum acturus Heautontimorumenon; 5
 
Duplex quae ex argumento facta est simplici.
 
Novam esse ostendi, et quae esset: nunc qui scripserit,
 
Et cuia Graeca sit, ni partem maximam
 
Existimarem scire vestrum, id dicerem.
 
Nunc, quamobrem has partes didicerim, paucis dabo. 10
 
Oratorem voluit esse me, non prologum.
 
Vestrum iudicium fecit; me actorem dedit.
 
Sed hic actor tantum poterit a facundia,
 
Quantum ille potuit cogitare commode
 
Qui orationem hanc scripsit quam dicturus sum. 15
 
Nam quod rumores distulerunt malevoli,
 
Multas contaminasse Graecas dum facit
 
Paucas Latinas; factum hic esse id non negat,
 
Neque se pigere: et deinde facturum autumat.
 
Habet bonorum exemplum, quo exemplo sibi 20
← Önceki bölüm Prologos · 1 / 3 Sonraki →

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme