Thesauros Literature Comedy Andria

Andria

Andria Terence

Perde 5

[Textpart 4]
Ni metuam patrem, habeo pro illa re illum quod moneam probe.
SIMO
Sycophanta.
CRITO
Hem!
CHREMES
Sic Crito est hic: mitte.
CRITO
Videat qui siet.
 
Si mihi pergit quae volt dicere, ea quae non volt audiet. 920
 
Ego istaec moveo, aut curo? non tu tuum malum aequo animo feres?
 
Nam ego quae dico vera an falsa audieris iam sciri potest.
 
Atticus quidam olim navi fracta apud Andrum eiectus est,
 
Et istaec una parva virgo: tum ille egens forte applicat
 
Primum ad Chrysidis patrem se. 925
SIMO
Fabulam inceptat. 925
CHREMES
Sine. 925
CRITO
Itane vero obturbat?
CHREMES
Perge.
CRITO
Tum is mihi cognatus fuit
 
Qui eum recepit. Ibi ego audivi ex illo sese esse Atticum.
 
Is ibi mortuus est.
CHREMES
Eius nomen?
CRITO
Nomen tam cito?
← Önceki Perde 5 · 9 / 15 Sonraki →

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme