Thesauros Literature Comedy Andria

Andria

Andria Terence

Perde 5

[Textpart 3]
Tamen Simo audi.
SIMO
Ego audiam? quid ego audiam
 
Chreme? 895
CHREMES
At tandem dicat sine. 895
SIMO
Age dicat; sino. 895
PAMPHILUS
Ego me amare hanc fateor: si id peccare est, fateor id quoque.
 
Tibi pater me dedo: quidvis oneris impone; impera.
 
Vis me uxorem ducere? hanc amittere? ut potero, feram.
 
Hoc modo te obsecro, ut ne credas a me allegatum hunc senem.
 
Sine me expurgem atque illum huc coram adducam. 900
SIMO
Adducas! 900
PAMPHILUS
Sine, pater. 900
CHREMES
Aequum postulat: da veniam.
PAMPHILUS
Sine te hoc exorem.
SIMO
Sino.
 
Quidvis cupio dum ne ab hoc me falli comperiar Chreme.
CHREMES
Pro peccato magno paulum supplici satis est patri.
[Textpart 4]
Mitte orare: una harum quaevis causa me ut faciam monet;
CRITO
Vel tu, vel quod verum est, vel quod ipsi cupio Glycerio. 905
CHREMES
Andrium ego Critonem video? certe is est.
← Önceki Perde 5 · 7 / 15 Sonraki →

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme