Thesauros Literature Comedy Andria

Andria

Andria Terence

Perde 5

[Textpart 3]
Num cogitat quid dicat? num facti piget?
SIMO
Num eius color pudoris signum usquam indicat?
 
Adeo impotenti esse animo ut praeter civium
 
Morem atque legem et sui voluntatem patris 880
 
Tamen hanc habere studeat cum summo probro?
PAMPHILUS
Me miserum!
SIMO
Hem! modone id demum sensti Pamphile?
 
Olim istuc, olim, cum ita animum induxti tuum
 
Quod cuperes aliquo pacto efficiendum tibi,
 
Eodem die istuc verbum vere in te accidit. 885
 
Sed quid ego? cur me excrucio? cur me macero
 
Cur meam senectutem huius sollicito amentia? an
 
Ut pro huius peccatis ego supplicium sufferam?
 
Immo habeat; valeat; vivat cum illa.
PAMPHILUS
Mi pater.
SIMO
Quid mi pater? quasi tu huius indigeas patris. 890
 
Domus, uxor, liberi inventi invito patre:
 
Adducti qui illam civem hinc dicant: viceris.
PAMPHILUS
Pater licetne pauca?
SIMO
Quid dices mihi?
← Önceki Perde 5 · 6 / 15 Sonraki →

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme