Thesauros Literature Comedy Andria

Andria

Andria Terence

Perde 5

[Textpart 2]
Ubi voles arcesse.
SIMO
Bene sane; id enimvero hinc nunc abest.
 
Etiam tu hoc respondes? quid istic tibi negoti est?
DAVUS
Mihine?
SIMO
Ita. 850
DAVUS
Mihine? 850
SIMO
Tibi ergo. 850
DAVUS
Modo introii. 850
SIMO
Quasi ego, quam dudum, rogem. 850
DAVUS
Cum tuo gnato una.
SIMO
Anne est intus Pamphilus? crucior miser.
 
Eho, non tu dixti esse inter eos inimicitias, carnufex?
DAVUS
Sunt.
SIMO
Cur igitur hic est?
CHREMES
Quid illum census? cum illa litigat.
DAVUS
Immo vero indignum Chreme iam facinus faxo ex me audias.
 
Nescio quis senex modo venit: ellum confidens, catus. 855
 
Quum faciem videas videtur esse quantivis preti.
 
Tristis severitas inest in vultu, atque in verbis fides.
SIMO
Quidnam apportas?
← Önceki Perde 5 · 3 / 15 Sonraki →

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme