Thesauros Literature Comedy Andria

Andria

Andria Terence

Perde 5

[Textpart 6]
Ea quae vigilans voluit?
PAMPHILUS
Tum de puero Dave?
DAVUS
Ah desine.
 
Solus est quem diligunt Di.
CHARINUS
Salvus sum si haec vera sunt.
 
Colloquar.
PAMPHILUS
Quis homo est? O Charine in tempore ipso mihi advenis.
CHARINUS
Bene factum. 975
PAMPHILUS
Audistine? 975
CHARINUS
Omnia: age me in tuis secundis respice. 975
 
Tuus est nunc Chremes: facturum quae voles scio esse omnia.
PAMPHILUS
Memini: atque adeo longum est nos illum expectare dum exeat.
 
Sequere hac me intus ad Glycerium nunc. Tu Dave abi domum:
 
Propere arcesse hinc qui auferant eam. Quid stas? quid cessas?
DAVUS
Eo.
 
Ne expectetis dum exeant huc: intus despondebitur; 980
 
Intus transigetur si quid est quod restet.
Ω
Plaudite.
← Önceki Perde 5 · 15 / 15

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme