Thesauros Literature Comedy Andria

Andria

Andria Terence

Perde 5

[Textpart 4]
Phania.
CHREMES
Hem, perii.
CRITO
Verum hercle opinor fuisse Phaniam: hoc certo scio
 
Rhamnusium se aiebat esse. 930
CHREMES
O Iupiter! 930
CRITO
Eadem haec Chreme 930
 
Multi alii in Andro tum audivere.
CHREMES
Utinam id sit quod spero. Eho, dic mihi,
 
Quid eam tum? suamne esse aibat?
CRITO
Non.
CHREMES
Cuiam igitur?
CRITO
Fratris filiam.
CHREMES
Certe mea est.
CRITO
Quid ais?
SIMO
Quid tu ais?
PAMPHILUS
Arrige aures Pamphile.
SIMO
Qui credis?
CHREMES
Phania ille frater meus fuit.
SIMO
Noram et scio.
CHREMES
Is hinc bellum fugiens, meque in Asiam persequens, proficiscitur. 935
← Önceki Perde 5 · 10 / 15 Sonraki →

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme