Thesauros Literature Comedy Andria

Andria

Andria Terence

Perde 4

[Textpart 2]
Iam inquam hic adero. 715
[Textpart 3]
Nihilne esse proprium cuiquam? Di vestram fidem:
MYSIS
Summum bonum esse herae putavi hunc Pamphilum,
 
Amicum, amatorem, virum in quovis loco
 
Paratum: verum ex eo nunc misera quem capit
 
Dolorem! facile hic plus mali est, quam illic boni. 720
 
Sed Davus exit. Mi homo quid istuc obsecro est?
 
Quo portas puerum?
DAVUS
Mysis nunc opus est tua
 
Mihi ad hanc rem exprompta memoria atque astutia.
MYSIS
Quidnam incepturus?
DAVUS
Accipe a me hunc ocius,
 
Atque ante nostram ianuam appone. 725
MYSIS
Obsecro 725
 
Humine?
DAVUS
Ex ara hinc sume verbenas tibi
 
Atque eas substerne.
MYSIS
Quamobrem id tute non facis?
DAVUS
Quia si forte opus sit ad herum iurandum mihi
 
Non apposuisse ut liquido possim.
← Önceki Perde 4 · 8 / 15 Sonraki →

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme