Thesauros Literature Comedy Andria

Andria

Andria Terence

Perde 4

[Textpart 2]
Verum vis dicam?
DAVUS
Immo etiam
 
Narrationis incipit mihi initium.
CHARINUS
Quid me fiet?
DAVUS
Eho tu impudens non satis habes quod tibi dieculam addo 710
 
Quantum huic promoveo nuptias?
CHARINUS
Dave attamen.
DAVUS
Quid ergo?
CHARINUS
Ut ducam.
DAVUS
Ridiculum.
CHARINUS
Huc face ad me ut venias si quid poteris.
DAVUS
Quid veniam? nihil habeo.
CHARINUS
At tamen siquid.
DAVUS
Age veniam.
CHARINUS
Si quid
 
Domi ero.
DAVUS
Tu Mysis dum exeo parumper opperire hic.
MYSIS
Quapropter? 715
DAVUS
Ita facto est opus. 715
MYSIS
Matura. 715
← Önceki Perde 4 · 7 / 15 Sonraki →

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme